

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 10: Versus 40
Sedere autem.Quasi, Vultis ut hoc tribuam vobis? Sed regnum coelorum non est dantis, sed accipientis.Non enim personarum acceptio est apud Deum[Act. 10.], sed quicunque dignus fuerit, accipiet quod non personae sed vitae paratum.Vobis.Adhuc superbis, quasi dicat: Si vultis accipere, nolite esse quod estis: aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est, quod est, prius humiliamini qui jam vultis exaltari.